Charter Document - 07010493
Charter Number: | 07010493 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1216 - 1255 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 1b (13 face) |
Charter:
Omnibus [] Quia prior et conventus Sancti Oswaldi de Nostel per ordinationem quam de ecclesiis ad eorum donationem spectantibus ab eisdem requisiti fecimus graviter legerentur si devoluta ad eorum manus una ecclesiarum quas eis per dictam ordinationem appropiavimus cessarent ex toto debite ipsis de aliis quas nostre ordinationi supposuerunt ecclesiis pensiones cordis oculum quem ad eorum commodum in ipsa ordinatione semper direximus nolentes per occupationem seu surreptionem aliquam ad eorum dispendium evagasse ordinationem quam de eorum ecclesiis fecimus quoad perceptionem pensionum sic corrigimus ut videlicet de ecclesiis de Tikehil de Sukirkeby de Rouwell et de Wiverestorp debitas et antiquas recipiant pensiones quamdiu eedem ecclesie a rectoribus qui eas ad presens obtinent possidentur Nolumus tamen quod predicta ordinatio propter istam correctionem quoad alia in eadem contenta aliquatenus immutetur