Charter Document - 07010373

Charter Document - 07010373


Charter Number: 07010373
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1239
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 1b (5 face)

Charter:

Walterus Dei gratia [] dilecto in Christo filio Rogero de la Leye rectori ecclesie de Manefeld salutem [] Literas Walteri de Wuburne archidiaconi Richem et magistri Roberti de Stanford officialis sui super institutione tua confectas nuper nobis presentans supplicasti devote quatenus ad institutionis tue fortius fundamentum et probationem processu temporis pleniorem super his que continebantur in eis literas nostras testimoniales et confirmatoriam tibi concedere dignaremur Nos igitur literas predictorum archidiaconi et officialis examinantes diligenter et invenientes eas vitio visibili non infectas petitioni tue liber habiliter duximus annuendum tenore presentium profite[ndo] quod in literis dicti archidiaconi contentum fuit ut prefatus officialis te institueret personam in ecclesia de Manefeld cum [] spectantibus et in ejus corporalem possessionem induceret et quod litere ejusdem officialis continebant te per eundem ad mandatum supradicti archidiaconi in eadem ecclesia personam fuisse canonice institutum cum omnibus ad eam spectantibus et in corporalem ipsius ecclesie possessionem inductum Unde institutionem et inductionem in ecclesia memorata de te factas ratas habentes et gratas ipsas tanquam canonicas confidentius confirmamus eo quod Willelmus de Manef qui proximus ante te tenebat dictam ecclesiam in nostra presentia constitutus confessus fuerit se fuisse filium proximo ministrantis in ipsa In cujus rei testimonium Dat apud Lanum xiij kal Marcii pontificatus nostri anno xxiiij Testibus Magistro S de Bovil Petro de Fikeld Waltero de Castell capellanis Magistro Willelmo de Senedon et aliis