Charter Document - 07010367
| Charter Number: | 07010367 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Institution |
| Date: | 1239 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 1b (5 face) |
Charter:
Omnibus [] Sciatis nos de assensu prioris et conventus de Schelford patronorum ecclesie de Lexinton et ad presentationem domini R de Lexinton rectoris ejusdem ecclesie dilectum in Christo filium Ricardum de Notingham capellanum ad vicariam ipsius ecclesie admisisse ipsumque [] in corporalem [] Que quidem vicaria in subscriptis consistit videlicet in toto alteragio ejusdem ecclesie cum predio et crofto que prius tenuit Ricardus capellanus prefate ecclesie vicarius et herba totius cimiterii et in omnibus decimis bladi et feni de Morhus et hominum scilicet in Morhus manentium et in decimis feni omnium hominum de Lexinton de locis que vocantur plogstalles et in decimis bladi totius dominici ecclesie predicte pomeriorum quoque et molendinorum villarum predictarum Sustinebit autem dictus Ricardus omnia onera episcopalia et archidiaconalia debita et consueta et universa que ad Divinum servicium sunt necessaria decenter inveniet et personaliter dicte ecclesie ministrabit cum idoneo capellano et diacono vel alio clerico necessario Quod ut ratum [] Testibus [] Datum apud Suwell viij kalendas Februarii pontificatus nostri anno xxiv
