Charter Document - 07010258

Charter Document - 07010258


Charter Number: 07010258
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1233
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 1a (23 dorse)

Charter:

Omnibus [] Cum per fluminis impetum pons Use Eboracensis fuerit aliquando deterioratus quod necdum talis existat quin frequenti indigeat reparatione vobis mandamus quatenus ipsius pontis nuntios has literas nostras deferentes ad colligendas elemosinas quas fidelium pia devotio ad ipsius pontis reparationem ac conservationem duxerit conferendas benigne admittatis parochianos etiam vestros ut de bonis sibi a Deo collatis ad hoc grata conferant subsidia vosmet ipsi diligenter studeatis exhortari Elemosinam autem collectam in singulis parochiis capellani cum duobus fidelioribus parochianis consignatam fideliter conservent ipsis custodibus pontis committendam Dat apud Torp ij kal Junii pontificatus nostri anno xviii