Charter Document - 07010246
Charter Number: | 07010246 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1233 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 1a (22 dorse) |
Charter:
Omnibus [] De misericordia Dei et gloriose Genetricis Ejus et beati Botulphi Omniumque sanctorum meritis confidentes omnibus parochianis nostris et aliis quorum dioecesani hanc nostram indulgentiam ratam habuerint confessis et vere penitentibus qui de bonis sibi a Deo collatis ad constructionem ecclesie Sancti Botulphi Lincoln [] pie contulerint de injuncta sibi penitentia x dies relaxamus concedentes hanc nostre relaxationis gratiam per septennium duraturam Nolumus tamen quod propter hoc in dioecesi nostra predicator aliquis aut nuntius admittatur ad elemosinas quascunque colligendas Dat apud Lanum