Charter Document - 07010223

Charter Document - 07010223


Charter Number: 07010223
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1231
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 1a (20 dorse)
Borthwick Institute - Register 2 (f99r)

Charter:

Omnibus [] Ut fratres hospitalis Beate Johannis Notingeham nostra confirmatione muniti ampliore gaudeant securitate et tranquillitate nos possessiones et bona ad sustentationem fratrum ibidem commorantium pia fidelium devotione collata seu conferenda eidem hospitali confirmamus concedentes ut fratres ejusdem hospitalis cum custode fuerint destituti sibi eligant custodem nobis et successoribus nostris inperpetuum presentandum et per nos et successores nostros eidem domui preficiendum Nos autem dictum hospitale et fratres sub Beatorum Petri et Pauli protectione et nostra suscipientes firmiter prohibemus ne quisquam hominum ipsius hospitalis fratres inquietare aut injuriis afficere aut possessiones seu bona eorundem invadere aut temere perturbare presumat Quod ut [] Dat apud Scroby per manum Magistri Simonis de Evesham iij idus Decembris anno xvij