Charter Document - 07010183

Charter Document - 07010183


Charter Number: 07010183
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1230
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 1a (16 dorse)

Charter:

Omnibus [] Quoniam universis ante tribunal Domini nostri Jesu Christi de his que gesserint bona sive mala responsuris necesse est diem tanti examinis misericordie operibus prevenire ac publice strate inter Beverle et Benetlega adeo difficilis sit transitus quod vix aliquo tempore per eam possit quisquam transire universitatem vestram monemus attentius et exhortamur in Domino quatenus Divine pietatis intuitu ad ejusdem strate reparationem de bonis vobis a Deo collatis ita benigne velitis impertiri quod a summo retributore eterna possitis premia promereri Nos autem [] x dies [] Dat apud Beverle xviij kal Octobre anno xv