Charter Document - 07010153

Charter Document - 07010153


Charter Number: 07010153
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1229
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 1a (12 dorse)

Charter:

Walterus Dei gratia [] universis tam laicis quam clericis decanatus Leycestre et Copland constitutis salutem [] Quoniam omnes et singuli peccavimus cum patribus nostris et egimus injuste necesse est nobis ut mala quibus universalem offendimus Dominum misericordie operibus redimamus Hinc est quod devotionem vestram rogamus monemus et exhortamur attentius in Domino quatenus ad fabricam ecclesie Beate Marie de Kertmel pio respectu conversi cujus loci res et possessiones adeo sunt rare et tenues quod vix canonicis ibidem commorantibus cum hospitum susceptione sufficiant eidem fabrice velitis de bonis vestris caritative subvenire nuntiis ad vos propter hoc accedentibus favorem et auxilium impendentes et eos benigne audientes Nos autem de Divina confisi clementia omnibus dicte fabrice pie subvenientibus viginti dies de injuncta sibi penitentia auctoritate pontificali relaxamus Dat apud Lancastre iij id Septembri pontificatus nostri anno xiiij