Charter Document - 07010126

Charter Document - 07010126


Charter Number: 07010126
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1228
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 1a (10 dorse)

Charter:

Omnibus [] [Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus Dei gratia Eboracensis archiepiscopus primas Anglie salutem in Domino] Cum abbas et conventus Albemarl ecclesiam de Preston cum capellis et pertinentiis precise et absolute nostre commisissent ordinationi perpetuo durature nos attendentes ad augmentum honoris ecclesie nostre Eboracensis pertinere si numerus dignitatum in ipsa augeretur sub decanatus dignitatem in ipsa constituimus eidem sub decanatu ipsam ecclesiam de Preston cum pertinentiis perpetuo deputantes ipsum quoque sub decanatum dilecto filio magistro Johanni Romano canonico Eboracensi contulimus concedentes eidem ut ecclesiam predictam a prestationibus episcopalibus liberam habeant et immunem ita tamen quod in ejusdem ecclesie parochianis salva sit nobis et successoribus nostris excessuum correctio et plenaria jurisdictio quorum excessus ejusdem ecclesie parochiani officiali vel decanis nostris denuncient ipsorumque mandatis invocationibus et coercionibus faciendis reverenter pareant et devote In propriis autem ipsius ecclesie hominibus eandem quam alii Eboracensis ecclesie canonici in suis habent eidem concedimus libertatem Quod ut ratum [] [et stabile perseveret in posterum presens scriptum sigilli nostri munimine duximus roborandum Testibus magistris Willelmo de Markham canonico Suwell et Willelmo de Wisebeche Mattheo de Cantilupo Martino de Maresco Odone de Richemund Guarino de Aquila et Reginaldo de Stowa clericis et aliis] Datum apud Sireburn [per manum magistri Simonis de Hevesham] v id Novembris [pontificatus nostri] anno xiii Hec carta cum tali protestatione data fuit quod non habebit denarium beati Petri