Charter Document - 07010109
| Charter Number: | 07010109 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Ordination |
| Date: | 1228 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 1a (9 dorse) |
Charter:
Omnibus [] Noveritis quod cum super quibusdam ecclesiis R[obertus] abbati de Forn et ejusdem loci conventui coram judicibus a domino Papa delegatis novissemus questionem dicti abbas et conventus unanimi voluntate ecclesias de Dalton de Urswik de Millum et de Kirkeby cum capellis et pertinentiis precise et absolute nostre commiserunt ordinationi et nos de consilio magistrorum Gaufridus de Norwico precentoris Walteri de Taney archidiaconi Estriding et Johannis Romani canonici Eboracensis ita ordinavimus videlicet quod totam ecclesiam de Dalton salvo jure Willelmi Cunevic et post decessum ipsius vicaria xv marcarum item ecclesiam de Urswik salva vicaria sicut justum fuit et medietatem ecclesie de Millum dictis abbati et conventui usibus propriis retinendas concessimus ita quod ad vicarias predictas cum vacaverint personas idoneas presentabunt reliquam autem medietatem ecclesie de Millum et totam ecclesiam de Kirkeby cum capellis et omnibus pertinentiis dispositioni nostre reservamus ita quod de ambabus ecclesie de Millum medietatibus vicaria xv marcarum constituatur cujus vicarii ordinatio ad nos et successores nostros in perpetuum pertinebit salvo jure eorum quoad vixerint qui tunc ecclesias possidebant memoratas Et ut hec [] presens scriptum tam sigilli nostri quam capituli Eboracensis et Willelmi archidiaconi Richem appositione est roboratum Actum mense Maii anno Domini MCCXXVIII
