Charter Document - 07010010
| Charter Number: | 07010010 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Ordination |
| Date: | 1225 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f3v) Borthwick Institute - Register 1a (2 dorse) |
Charter:
Omnibus [] Noveritis nos de assensu Capituli ecclesie nostre Suwellensis de commune ejusdem taliter ordinasse quod antiqua commune dicte ecclesie et ecclesia de Rolleston quam eis in augmentum commune sue contulimus et quicquid in posterum accreverit commune memorate in unam summam conjungantur per manum custodum ad hoc annuatim de communi consilio provisorum hoc modo inter canonicos dividenda Statuimus sane quod si quis canonicorum residentium vel etiam transitum facientium matutinis ix lectos interfuerit tres denarios percipiat de commune Qui vero duplici festo interfuerint sex denarios percipiant de eadem In fine autem anni scilicet in octavis Pentecostes totum residuum commune inter canonicos residentes equaliter dividatur Illos autem illo anno residentes interpretamur quo per tres menses continuos vel in duas partes divisos in ecclesia Suwellensi moram fecerint similiter eos qui in Theologia studuerint Si quis autem fratrum infra tempus residentie necesse habuerit exire pro negotio urgenti de licentia fratrum tunc residentium ad certum tempus exire poterit et pro residente nihilominus habeatur Ita tamen quod quanto tempore residentie deputato absens fuerit tanti temporis defectum eodem anno suppleat per tot dies ibidem residendo Ut autem hec nostra ordinatio perpetue firmitatis robur obtineat presenti scripto sigillum nostrum pariter cum sigillo sepe dicti Capituli dignum duximus apponendum Datum xij kalendas Maii anno x
