Charter Document - 07010009
Charter Number: | 07010009 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1225 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 1a (1 dorse ) |
Charter:
Omnibus [] Cum mandatum domini pape suscepissemus super clericis qui in beneficiis ecclesiasticis patribus suis immediate successerint ab eisdem beneficiis amovendis et Willelmo rectori ecclesie de Wirkinton hujusmodi successio in ecclesia prefata a quibusdam imponeretur idem coram nobis constitutus se a tali successione penitus esse immunem constanter asseruit et per testes sufficienter probavit eo quod pater ejus firmarius tantum ecclesie memorate extitit et non rector Quocirca memoratum Willelmum ab hujusmodi successione immunem decernentes non obstante hac objectione pacifica prefate ecclesie gaudere fecimus possessione In cujus rei testimonium [] Dat apud Cawode xv kal Mai anno x