Charter Document - 07000005

Charter Document - 07000005


Charter Number: 07000005
Cartulary Title: Miscellaneous Charters from England not included in a known Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1181 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bristol and Gloucestershire Archaeological Society

Charter:

Sciant qui sunt et qui venturi sunt quod ego Margereia de Bohun concessi et presenti carta confirmaui pro anima mea et pro animabus patris mei et matris mee et omnium antecessorum meorum Deo et Sancte Marie et monachis de Brueria in perpetuum illam donationem quam Hugo de Cundicota illis dedit et carta sua confirmauit scilicet totam terram quam David presbiter tenuit de feudo meo in Hunchewic et unam culturam Pailesgar nomine quam si illis warantizare non poterit escambium illis se daturum promisit Item confirmo eis in territorio ex dono Helie Lohold et Walterii filii eius sicut carta eiusdem Walterii confirmatur scilicet clausum in quo manebat Edwin parmentarius et totum pratum eidem terre pertinens [ad re]liquam terram sicut in diebus domini Helie mensuratum fuit per metas et legales divisiones [et d]estinctum et ex dono domine Mattildis de Wattevilla in territorio eiusdem Colesburnie sicut carta eius confirmatur scilicet clausum quod fuit Thedwaldi citharede et ex sartum quod fuit Aschetilli et de reliqua terra sua quantum habent de terra supradicti Helie per metas et legales divisiones mensuratum et ex dono Walterii filii Roberti in territorio de Siptuna unam virgatam terre quam isdem Walterius eis dedit illam scilicet virgatam quam Robertus Fiz tenuit Volo itaque et firmiter constituo ut predicti monachi habeant et teneant predictas tenuras inperpetuum de me et de heredibus meis salvo servicio nostro et salvis decimis canonicorum de Lantonai His testibus Rogero priore de Lantonai Hunfrido capellano Rad de Veim Milone Parvo Thoma filio Pagani Helia Cokerel Nicholao de Sancta Brigida Gauf de la Mara