Charter Document - 07000003
Charter Number: | 07000003 |
---|---|
Cartulary Title: | Miscellaneous Charters from England not included in a known Cartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1145 - 1166 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton Ch XI 36 (f1r) |
Charter:
Notum sit omnibus quod hec conventio facta est inter Cristinam priorissam et sanctimoniales Sancte Trinitatis de Bosco et Willielmum de Ardena de Hamtune scilicet quod predicta priorissa et ejusdem loci conventus concesserunt et dimiserunt predicto Willielmo totam terram suam de Didindona et Kinewaldeshei cum omnibus pertinentiis suis quam Jordanus de Filingeleia de eis tenuit et eis unam marcam argenti annuatim reddidit Pro eadem autem terra reddet prenominatus Willielmus prenominatis sanctimonialibus annuatim viginti solidos sterlingorum tam tempore hostilitatis quam tempore pacis ad duos terminos scilicet decem ad festum sancte Marie in Martio et decem ad festum sancti Michaelis ita quod infra octavas dictarum festivitatum facta sit solutio Si vero sepe dictus Willielmus ad predictos terminos solvere desierit liberum habent ingressum prenominate moniales in terram suam absque omni contradictione pretaxati W donec eis de arreragio firme sue satisfaciat Hoc autem sepe nominatus Willielmus se sine dolo serratorum tactis sacrosanctis evangeliis in capitulo nostro juravit Et sciendum etiam nos prelibato W has terras prenominatas ad petitionum domini Coventrensis episcopi H et archidiaconorum de Covintr et Staff concessimus Ipso vero W defuncto sine omni reclamatione et contradictione suorum ad ecclesiam Sancte Trinitatis de Bosco libera redibit Ut autem hec conventio rata inviolabilisque permaneat sigillorum nostrorum appositione ex utraque parte sub multorum testimonio roboravimus