Charter Document - 06956001

Charter Document - 06956001


Charter Number: 06956001
Cartulary Title: Rites of Durham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1241 - 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Universis has literas inspecturis vel audituris Thomas Prior et Conventus Dunelmensis Ecclesie salutem in Domino Quamvis ad opera misericordie diligenter in hac vita seminanda Christiani populi tam ex Catholice fidei professione quam ex evangelica pariter et apostolica exhortacione teneantur astricti ut diem visitacionis extreme pietatis operibus preveniendo eternorum intuitu premiorum seminare studeant in terris quod reddente Domino cum multiplicato fructu recolligere mereantur in celis volentes tamen fidelium populorum animos spiritualibus beneficiis ac celestibus promissis specialiter incitare ut ad fabricam Ecclesie nostre promovendam de bonis sibi a Summo Largitore collatis largas cum devotione dextras extendant quod quidem opus esse pietatis eximium et insigne cunctis per fissuras et fracturas ipsius Ecclesie ex orientali sui parte prominentes ac terribilem ruinam minantes intuentibus veraciter apparet numerositatem dierum quos quidem summus Pontifex ac quidam Episcopi tam Anglie quam Scotie omnibus illis auctoritate pontificali ex injuncta sibi penitencia relaxaverunt qui pias elemosinas ad opus dicte Ecclesie erogare curaverint numerum quoque missarum ac psalteriorum que viri religiosi omnibus fabricam supradicte Ecclesie ex suis elemosinis promovere volentibus liberali magnificentia concesserunt ad universorum noticiam presenti scripto inserere decrevimus Noverit igitur universitas vestra a Domino Papa xl dies ab Archiepiscopo Ebor xl dies de Hugone Episcopo Dunelm lxxx dies de Nicholao Episcopo Dunelm xl dies ab Episcopo Karliolensi xl dies ab Episcopo Lincoln xl dies de Episcopo Galwathie xl dies de Episcopo Sancti Andree xl dies de Episcopo Duncheldens xl dies de Episcopo Glascuens xxx dies omnibus predicte ecclesie benefactoribus de injuncta sibi penitencia misericorditer esse indultos Et est summa dierum cccc et xxx dies Preterea noveritis ab Abbate et Conventu Novi Monasterii dc missas et m psalteria ab Abbate et Conventu de Alba Landa ccc missas et ccc psalteria a Priore et Conventu Augustaldens ccc missas et ccc psalteria a Priore et Conventu de Brenkeburn ccc missas cum omnibus psalteriis in ecclesia sua dicendis a Priore et Conventu de Tynemuth ccc missas et cc psalteria a Priore et Conventu de Coldingham cccc missis et cccc psalteria a Priore et Conventu de Boulton lxxx missas a Priore et Conventu de Finchall cccc missas et cccc psalteria a Priore et Fratribus de Insula ccc missas et cc psalteria a Fratribus de Banburgh c missas a Fratribus de Jarwe ccc missas a Fratribus de Weremuth cc missas a Fratribus de Farn c missas et c psalteria a Priorissa et Conventu de Nesham ccc psalteria a Priorissa et Conventu de Lamely ccc psalteria a Priorissa et Conventu de Berewich lx missas et ccc psalteria a Priorissa et Conventu de Halistan lii missas et ccc psalteria a Priorissa et Conventu de Novo Castro ccc psalteria cum ceteris bonis que in singulis ecclesiis prenotatis fient privatim et publice benefactoribus omnibus prenominatis liberaliter esse concessa Summa vero psalteriorum iv m Nos autem preter missas suprascriptas facimus singulis diebus sex missas pro predictis benefactoribus in monasterio nostro celebrari Et est summa missarum vii ccc et xxxii Et in hujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus literis fecimus apponi