Charter Document - 06940017

Charter Document - 06940017


Charter Number: 06940017
Cartulary Title: Rentalia et Custumaria Michaelis de Ambresbury, 1235-1252 et Rogeri de Ford, 1252-1261 Abbatum Beatae Mariae Glastoniae [Glastonbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1264
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Memorandum quod defuncto Domino Aluredo de Lincoln cum non haberet heredem de carne sua set habuisset aliquando tres sorores quarum due defuncte reliquerunt suos heredes major Dominum Robertum filium Pagani media Dominum Willelmum de Guiz Hii duo scilicet Robertus et Willelmus uterque pro se fecerunt homagium Roberto Abbati Glastonie de tercia parte quinque feudorum et dimidii et pro tanto uterque soluit suum relevium Et fuit hoc die Beati Edwardi Martyris anno Domini MCCLXIIIJ in warderoba Domini Regis apud Westmonasterium Presentibus fratribus Roberto de Camelarton Adam de Domerham Willelmo de Bonevill monachis Michaele le Guyz Luca et Petro de Kaynesham et aliis de familia Abbatis

Source (click image below to view full size)