Charter Document - 06940011
| Charter Number: | 06940011 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Rentalia et Custumaria Michaelis de Ambresbury, 1235-1252 et Rogeri de Ford, 1252-1261 Abbatum Beatae Mariae Glastoniae [Glastonbury] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1223 - 1234 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras visuris vel audituris Elias la Marre miles salutem in Domino Noverit universitas vestra quod ego constitui attornatum meum Walterum de Hamme clericum ad ponendum venerabilem virum Robertum Abbatem Glastonie vel certum ejus ad hoc attornatum nomine suo in plena et pacifica seysina tocius terre et tenementi mei apud la Legh in manerio de Mellnes que predicto Abbati conventui ac monasterio Glastonie per cartam meam dedi concessi et confirmavi In cujus rei testimonium has litteras fieri feci patentes Hiis testibus Dominis Henrico de Monte Forti Nicholao fratre suo Ignacio de Clyfton Johanne de Laverton Michaele le Goyz Reginaldo de Ivethorn Willelmo de Merton et allis Et quia sigillum meum proprium ad manus non habui sigillum predicti Domini Henrici de Monte Forti presentibus apponi procuravi
