Charter Document - 06940003

Charter Document - 06940003


Charter Number: 06940003
Cartulary Title: Rentalia et Custumaria Michaelis de Ambresbury, 1235-1252 et Rogeri de Ford, 1252-1261 Abbatum Beatae Mariae Glastoniae [Glastonbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1152 - 1153
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Sciant universi clerici et laici presentes et futuri quod ego Henricus Wintonie ecclesie minister et Glastonie abbas voluntate et peticione tocius conventus ibidem Deo famulantis anno ab Incarnacione Domini MCLIJ reddidi Roberto Cotele in manerio de Westpennard medietatem hide unius illius quam totam de jure suo et hereditate in retroactis temporibus calumniabatur possidendam Eidem eciam dudum antea unam virgata terre reddidi singulis annis per quatuor solidos vel duos sextarios mellis ad monachorum placitum a se et heredibus suis defendendam medietatem vero jam dicte hyde per servicium unius sextarii mellis uno quoque anno reddendi acquietabunt hoc adjuncto ut preter hos hic dictos annuos redditus quantum in alio servicio ad totam hidam integram defendendam ab antiquo pertinebat tantum pro medietate modo reddita quotquot annis persolvat ut solent quociens pro necessitatibus ecclesie convenienter fuerit sum monitus in eodem comitatu scilicet in Somerset ecclesie serviat oportunitatibus aliam vero medietatem predicte hyde quietam omnino et absque omni calumpnia domo et mense monachorum reddidit Et ut sinceriorem domini sui et ecclesie habeat dileccionem et firmiore convencione tactis sua et heredes sui dextera sacrosanctis Evangeliis juravit quod nunquam per se vel per heredem suum super altera medietate pro posse suo movebitur calumpnia Hec autem acta sunt et in pleno capitulo Glastonie confirmata et concessa quatinus jam dictus Roberlus medietatem suam plenaria habeat et juxta scripte convencionis formam et antecessorum suorum libertatem temporibus Agelnoth Turstini et Herlewini Abbatum habitam in bosco et plano in pratis et pascuis in ingressibus suis et egressibus et in omnibus pertinenciis suis liberam et quietam ipse et heredes sui detero possideant Interfuerunt hii testes Magister Aluredus Abel et Willelmus presbiteri Robertus de Cardunvill Robertus de Tolt Rogerus frater ejus Ricardus de Ivethorn Bernardus de Waltona milites Reginaldus prepositus de Waltona Odo prepositus de Estret Radulfus Bule de Litleton Vlricus portarius et multi alii de curia Glastonie

Source (click image below to view full size)