Charter Document - 06911017

Charter Document - 06911017


Charter Number: 06911017
Cartulary Title: Calendar of Writs Preserved at Yester House 1166-1503
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1250 - 1267
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
People of Medieval Scotland

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Hugo Giffard dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Ricardo Soylard seruienti meo et heredibus suis totam terram de le Snoc quam emi de Petro Brun et de domina Agnete uxore eiusdem in villa de Berewich cum omnibus libertatibus et aisiamentis ad dictam terram pertinentibus Tenendam et habendam de me et heredibus meis sibi et heredibus suis adeo libere quiete pacifice et honorifice sicut ego dictus Hugo Giffard liberius quietius dictam terram tenui vel tenere potui faciendo mihi et heredibus meis totale servicium pro dicta terra dictus Ricardus Soylard et heredes sui quod [vero] mercatores mei fideles et heredum meorum quotidie hora voluerimus infra villam de Berewich et extra per unam leucam sicut custos suos proprios Et si contingat quod dictus Ricardus Soylard et heredes sui in mercationibus et negociis meis uel heredum meorum vadant per preceptam nostram inter twede et forth plusquam unam leucam ego dictus [Hugo] Giffard et heredes mei dicto Ricardo Soylard et heredibus suis estouarias racionabiles tenemur invenire eundo et redeundo usque ad villam de Berewich videlicet uni garconi et duobus equis si duos habuerit vel uni equo si duos non habuerint Tenemur et etiam dicto ricardo et heredibus suis domos sufficientes invenire secundum quod videbimus pro racione ad hospitandum eos dum eos voluerimus habere in mercationibus nostris Et omnes domos meas videlicet adeo bene illas in quibus sedet sicut alias que remanent apud nos quas ego et heredes mei trademus dicto Ricardo et heredibus suis ad custodiendum Idem dictus Ricardus et heredes sui custodient in tam bono statu sic[ut] [i]lle et heredes sui dictas domos a me et heredibus meis receperint nisi ita sit quod dicte domus detrimentum habeant per oragium uel per putrefactionem Et qua domus ceciderit dictus Ricardus et heredes sui eam saluabunt et reseruabunt meremini ad opus meum et heredum meorum Et idem Ricardus Soylard se obligauit firmiter per fidem suam pro se et heredibus suis erga me et heredes meos ad omnia prescripta fideliter seruandum Vt autem hec donacio et confirmacio mea rata et stabilis permaneat ego predictus Hugo Giffard hanc cartam meam sigilli mei roboraui Et dictus Ricardus scriptum suum de hiis conuencionibus sicut prescriptum est roborauit impressione sigilli sui et liberauit mihi et heredibus meis pro se et heredibus suis Hiis testibus domino Iohanne Grey tunc maiore de Berewich et domino Iohanne de Dunbarre domino ade filio Philippi Thome de Moreuia Matheo de Grenelawe Willelmo Dendor Radulpho Noremanno et aliis