Charter Document - 06910015
| Charter Number: | 06910015 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Calendar of Writs Preserved at Yester House 1166-1503 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Quitclaim |
| Date: | 1250 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibus Hoc scriptum uisuris uel audituris Godefridus filius Thome de Tyndale Salutem Noueritis me die sabbati In Crastino sancti martini anno gracie MCCL In plena Curia dominorum apud forfar coram Justicario scocie Domino alano hostiario Willelmo de Brehyn et Roberto de monte alto tunc vicecomite quietumclamasse et reddidisse per fustum et Baculum et pro defectu Seruicij quod facere non potui domino Hugoni Gyffard et heredibus suis pro me et heredibus meis totum ius quod habui uel habere potui In terra de Balbohelyn In feodo de Telyn quam quidam terram Willelmus Gyffard antecessor domini Hugonis antecessoribus meis dedit de qua terra omnia monumenta Cartas et alia dicto Hugoni reddidi renuncians pro me et heredibus meis omnibus scriptis cartis talis decetero sive inposterum inuentis nec locum habeant ad in pla citandum dictum Hugonem uel heredes suos de dicta terra de Balbohelyn quia tam iuri nostro et seysine nostre et omnibus monumentis que dictum Hugonem uel heredes suos grauare possent renunciamus In Cuius quiete clamacionis testimonium Huic scripto sigillum meum apposui vna cum sigillis plurimorum Baronum scilicet Roberti de monte alto Willelmi de Rameseye ade de Morham Alexandre de Hoglewin Hugonis de Hanegos
