Charter Document - 06910011
| Charter Number: | 06910011 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Calendar of Writs Preserved at Yester House 1166-1503 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1214 - 1233 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Ermengarda Dei gracia Regina Scottorum Omnibus sancte matris ecclesie filiis has litteras uisuris uel audituris clericis et laicis salutem in domino ad uniuersitatis uestre noticiam volumus peruenire quod illustris Rex Alexander filius noster caritatis intuitu nobis contulit medietatem ecclesie de Ketenes que ad eius spectat advocacionem et uenerabilis pater Willelmus dei gracia episcopus Sancti Andree nobis similiter aliam illius ecclesie medietatem ad eius spectantem donacionem contulit caritatiue Ita etiam quod liceat nobis prout nobis melius sederit libere disponere de tota ecclesia prenominata sicut carta domini Regis inde confecta testatur Unde sciant presentes et futuri nos auctoritate huius donacionis totam ecclesiam de Ketenes dedisse et concessisse et hac carta nostra confirmasse deo et sancte marie et hospitali sancti edwardi de sutheberwiche ad sustentacionem pauperum eiusdem hospitalis Quare volumus ut predicta domus prefatam ecclesiam cum iustis pertinenciis suis habeat teneat et possideat in liberam puram et perpetuam elemosinam adeo libere quiete plenaria et honorifice sicut aliqua elemosina in toto regno scocie liberius quietius plenius et honorificencius tenetur et possidetur Vt autem hec nostra donacio et concessio et confirmacio futuris temporibus Robur perpetue firmitatis obtineant presens scriptum sigilli nostri appositione duximus roborandum Hiis Testibus Willelmo et Willelmo capellanis nostris iohanne clerico nostro Heruico Mareschali seneschalo nostro alexandro de lambertun heugone expensario iohanne de Wartheroba et multis aliis
