Charter Document - 06910010
| Charter Number: | 06910010 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Calendar of Writs Preserved at Yester House 1166-1503 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1221 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Alexander Dei gratia Rex Scottorum [] Omnibus probis hominibus totius terre sue salutem Sciatis quod nos ad petitionem abbatis et monachorum de Arbroth Concessimus Richardo de moravia Ut Ipse et heredes sui in terra Illa quam Idem richardus De eisdem abbate et monachis tenet Inter auchtar et caledouer in valle de cloud in liberam curiam et sectam habeant sicut predicti abbas et monachi liberam curiam et sectam habent in terris suis quas tenent in scotia salvis nobis hiis que ad Coronam nostram pertinent Testibus Willelmo de [Bosco] cancellario comite Malcolmo De fiff thoma de striveling clerico Johanne de moravia Apud Edinburgh vigesimo sexto mensis aprilis
