Charter Document - 06910005

Charter Document - 06910005


Charter Number: 06910005
Cartulary Title: Calendar of Writs Preserved at Yester House 1166-1503
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1196 - 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Willelmus dej gracia Rex Scottorum Omnibus probis Hominibus Tocius terre sue clericis et Laicis Salutem Sciant presentes et futuri me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse Willelmo Giffard unum plenarium toftum In burgo meo de foreis et unum plenarium toftum apud Inuerculan et unum plenarium toftum apud Banef et unum plenarium toftum apud Kintor et unum plenarium toftum apud Inuertollin et unum plenarium toftum apud kincardin et unum plenarium toftum apud castellum de Alith et unum plenarium toftum apud Clunin Scilicet tofta illa de quibus vicecomites mei ipsum precepto meo saisierunt Tenendum Sibi et heredibus suis de me et heredibus meis In feudo et hereditate Ita libere et quiete plenaria et honorifice sicut alii Barones mei tofta sua In illis et aliis burgis meis liberius quietius plenarius et honorificencius tenent Testibus Hugone Cancellario meo Philippo de valoniis Camerario Willelmo de haia Johanne de hastings Rogero de mortuomari Vmfrido de Berkelai Apud Alith secundo die marcij