Charter Document - 06890003
Charter Number: | 06890003 |
---|---|
Cartulary Title: | The Knights of St. John of Jerusalem in Scotland |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1234 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibus christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit frater Robertus de Samford milicie Templi in Anglia minister humilis salutem in domino Nouerit Vniuersitas uestra quod nos de Communi Consilio et assensu Capituli nostri jn Pascha apud London Concessimus et presenti Carta nostra confirmauimus Ricardo filio Johannis sacerdotis et heredibus suis vnum toftum jn territorio Varie Capelle Quod Jacet inter toftum Glasgou fabri et viam que descendit uersus Daldris et duas acras terre que Jacent propinquiores in exitu uie apud partem australem Juxta [uiam] regis inter terram Thani et terram Abbatis Cum communi pastura ad Duodecim animalia et ad sexaginta oues et ad duos Equos et Cum ceteris aisiamentis dicte terre pertinentibus Que omnia habemus de dono Malcolmi filii Duncani thani de Kalentir Habendam et Tenendam sibi et heredibus suis libere integre et quiete Reddendo inde annuatim domui nostre Tres decem denarios ad duos terminos anni Videlicet medietatem ad Pascha floridum et medietatem ad festum sancti Michaelis pro omni seruicio et exaccione seculari Et nos omnia predicta predicto Ricardo et heredibus suis Warantizabimus quamdiu carta donatoris cam nobis poterit Warantizare Hiis Testibus fr[atre] Capellano fratre Rogero de Scamelesby fratre Waltero de Dayuill fratre Ada de Linton fratre Thoma [fratre] Ricardo Beaugrant fratre Waltero Le Blund fratre Hugone de stocton fratre Hugone de Coyners tunc prece[ptore Scocie]