Charter Document - 06821001

Charter Document - 06821001


Charter Number: 06821001
Cartulary Title: Hugh Du Puiset, Bishop of Durham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Capitulum Sancti Cuthberti Dunelmensis ecclesie uniuersum fidelibus et Amicis suis cunctisque paci et unitati studentibus Seruare unitatem spiritus in uinculo pacis Urget pondus instantis necessitatis nostre turbationis causam uestre karitatis auribus intimare Subito nemphe ex diutina depressione ecclesie nostre quietem sperantibus turbarum procella metum incussit et quietis portum prope tenentes in ipso nos tempestatum profundo rediuiua procella suscepit Vnde cum psalmista clamare compellimur Saluum me fac deus quoniam intrauerunt aque usque ad animam meam Orbati iam pridem patre nostro pie memorie Domino Willelmo ecclesie nostre presule mestitia et confusione repleti fueramus unde et mestum factum est cor nostrum contenebrati sunt occuli nostri Nos tamen gemitus gratiam respexisse supernam credidimus quam unitatem spiritus in uinculo pacis nobis contulisse presenseramus Siquidem muneris ipsius esse credebamus qui pater est misericordiarum et deus totius consolationis quod nec clerus a monachis nec a clero populus in episcopo eligendo dissideret set ad exemplum primitiue illius ecclesie multitudinis esset cor unum et Anima una Patrum itaque uestigiis inherentes secundum libertatem ecclesie dei diuinitus collatam secundum usum et consuetudinem in ecclesia nostra hactenus in eligendo episcopo obseruatam in unum conueniente totius episcopatus clero presentibus religiosis quibusque totius episcopatus personis inuocata spiritus sancti gratia electus est in episcopatum dunelmensis ecclesie dominus Hvgo thesaurarius et Archidiaconus Eboracensis ecclesie uir honeste uite et fame celebris et quantum ad humanum spectat intuitum tanto sacerdotio idoneus cui nec litteratura deesse uideretur ad doctrinam nec morum reuerentia ad uite commendationem Tantam denique in electione ipsa concordiam et uidimus et testamur ut non solum contradictorem non habuerit sed animis singulorum alacritatem non mediocrem ingesserit Aderant congrua alacritatis inditia lacrime plurimorum quas gaudii magnitudo et pastoris recuperandi certitudo produxerat ut etiam uocem iubilationis communiter a cunctis celebrandam singulorum deuotio preueniret Nec mora singulorum in unum concordante sententia te deum laudamus solempniter decantatur et res illi comitetur cui ab initio commissa fuerat ut uidelicet spiritus sanctus actiones nostras et aspirando preueniret et adiuuan do prosequeretur Non multum temporis intercesserat cum durus ad nos nuntius delabitur dominum Archiepiscopum Eboracensem maiores ecclesie nostre personas de contemptu et inobedientia calumpniatus ad satisfactionem uocasse et terminum sententie in ipsis proferende ad proximam tertiam feriam posuisse Quo audito continuo persone ad hoc opus idonee ad eundem diriguntur que et electionem nostram ipsius notitie representarent et satisfactionem pro personis ecclesie congruam offerrent Dominus uero Archiepiscopus nec satisfactionem offerentes suscipere uoluit nec electio nem auditu quidem dignam iudicauit Insuper et post oblatam taliter satisfactionem infra terminum primitus a se constitutum in capella sua clausis ianuis in maiores quasdam ecclesie nostre personas sententiam dedit et electionem nostram taliter ut premisimus procedentem infirmauit Super his turbatus est pre ira oculus noster uersus est in luctum chorus noster Et qui pridem in hymnis et confessionibus dominum unanimi deuotione glorificamus nunc in salicibus babylonici fluminis organa nostra suspendere compellimur Secundum multitudinem igitur dolorum cordium nostrorum consolationes karitatis fraterne letificent animas nostras attendentium illud poeticum Et tua res agitur paries cum proximus ardet Modum nostre actionis intimauimus Si errori deputari debet quod actum est consilium querimus necessitatis Sin rationi auxilium promotionis exposcimus Nostre sane consciencie innocentia et libertate confisi libere protestamur nos pro necessitate temporis communi non proprie utilitati quantum ad nos attinet consuluisse ecclesie nostre inuiolatam hactenus libertatem quesisse et quod honestius et utilius arbitramur pro defensione ecclesie nostre in hac electione considerasse Valete