Charter Document - 06820012
Charter Number: | 06820012 |
---|---|
Cartulary Title: | Hugh Du Puiset, Bishop of Durham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Indulgence |
Date: | 1164 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie fidelibus salutem et benedictionem Loca sancta et religiosorum ac Deo servientium virorum habitacula a fidelibus populis eo devotius visitanda et veneranda sunt quod in eis sanctorum celebres existunt memorie et corum relique venerabiles noscuntur esse recondite Ea propter de Dei confidentes misericordia concedimus omnibus qui ecclesiam beate Marie apud Rading positam infesto beati Jacobi apostoli cuius relique in ea creduntur esse reposite vel in octo diebus sequentibus pia devotione et impendende sanctissimis gloriosi apostoli reliquiis venerationis gratia adierint visitaverint et ad honorem Dei et apostoli sui reverentiam beneficium aliquod contulerint decem dierum remissionem de iniuncta sibi penitencia concedimus et orationum ac beneficiorum Dunelmensis ecclesie participes esse statuimus Valete