Charter Document - 06820003
Charter Number: | 06820003 |
---|---|
Cartulary Title: | Hugh Du Puiset, Bishop of Durham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1183 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[Hugo] dei gratia Dunelmensis Episcopus et C[lemens] sancte marie Eboracensis et S[ilvanus] Riavallensis eadem gratia abbates omnibus ad quos [] salutem Vniversitati uestre notum esse [quod] controuersiam que uertebatur in presentia nostra ex mandato domini Lucii pape III inter abbatem Samsonem et monachos sancti Edmundi et Robertum clericum de Scresdefeld super ecclesia sancte marie de Waynflet et eius capella hoc fine quieuisse scilicet quod moniales de stikeswald quarum nomine idem Robertus ecclesiam ipsam tenebat cam in perpetuum tenebunt et reddent ecclesie sancti edmundi de eadem ecclesia nomine transactionis singulis annis quadraginta sextaria salis in festo sancti petri ad uincula apud Waineflet Capella autem de Waineflet libera remanebit ecclesie sancti edmundi et monachis eiusdem loci ita quod per monachos occasione illius capelle in nullo legitur ius matricis ecclesie et precipue ut monachus uel monachi qui ibidem manserint uel illuc uenerint extra antiqua septa illius capelle nullum ius parochiale exerceant neque in terra neque mari nec in eadem capella aliquis secularis presbiter nomine monachorum ministrabit nisi de consensu matricis ecclesie Convenit etiam quod nullam misi religiosam personam ad uiaticum uel penitenciam suscipiendam monachi ibidem admittant nisi fuerit pro penuria sacerdotis matricis ecclesie et immineat egrotanti mortis articulus Prefatus autem R[obertus] toto tempore uite sue ecclesiam ipsam de monialibus tenebit reddendo cis singulis annis xx sextaria salis nomine pensionis Abbas uero de Bardeneia qui in uita p[redicti] R[oberti] bizantium unum a prefatis monialibus recipit et post eius decessum ii marcas de ecclesia ipsa ab eisdem est recepturus litteris suis nobis signi cavit quod composicionem que de auctoritate nostra et uoluntate et assensu parcium fieret ratam haberet et firmiter obseruaret Adiectum est etiam et fidei religione utriusque firmatum quod per hanc transactionem remisse sunt undique omnes controuersie et omnes inurie a quacumque persona circumque parte ab alterutra parte illate promiserunt etiam unanimiter quod nullus eorum quos contingebat negocium istud alii super iam dictam ecclesiam uel eius aliqua porcione in posterum mouebit questionem aut motam aut summissam aut sum mittendam personam suscitabit Hanc autem transactionem se firmiter observaturos abbas sancti edmundi et frater hugo canonicus procurator monialium litteris ex inde rati habicionis exibitis ex parte monialium et antedictus Robertus fide interposita promiserunt et nos eandem sigillorum nostrorum appositione com muniamus et auctoritate apostolica confirmamus Acta sunt hec anno ab incarnacione domini M Centesimo LXXXIII