Charter Document - 06820002
Charter Number: | 06820002 |
---|---|
Cartulary Title: | Hugh Du Puiset, Bishop of Durham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1154 - 1195 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus Universis sancte dei ecclesie salutem Noverit universitas vestra controversiam que inter Nicholaum priorem de Lancastre et Normannum clericum super ecclesia de Mellingues et capella de Wersingueham vertebatur ita in presentia nostra transactione inveniente sopitam esse quod prefatus prior concessit eidem Normanno ecclesiam predictam cum prefata capella tenendam in vita sua de ecclesia beate Marie de Lancastre per annuam pensionem xx solidorum reddendo x ad Pentecosten et x ad festum sancti Martini Hanc autem transactionem fidei interpositione factam auctoritate nobis a domino Pape commissa confirmavimus et hac charta nostra confirmamus