Charter Document - 06820001
Charter Number: | 06820001 |
---|---|
Cartulary Title: | Hugh Du Puiset, Bishop of Durham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1175 - 1176 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ex constanti relatione dilecti filii nostri H sancti Angeli diaconi cardinalis et ex literis quas idem cardinalis nobis exhibuit evidenter cognovimus quod magister H de Suellis literas tibi frater archiepiscope falsas exhibuit Verum cum idem H diceret literas illas se tibi non reddidisse tandem sufficientia testium est probatum quod easdem literas tibi reddiderit et cum idem cardinalis ipsum vellet sicut falsarium condemnare idem H ad nostram audientiam appellavit cui appellationi idem cardinalis ita duxit quod grave gerimus deferendum quod postmodum magnarum personarum supplicatione inductus eidem H ad tempus pepercit Quoniam igitur decet nos tam gravem excessum durius vindicare ut alii exemplo pene illius similia attemptare formident fraternitati vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus quatinus predictum H ecclesiis de Eperest et de Salford contradictione et appellatione cessante spoliantes perpetuum ei silentium super eisdem ecclesiis imponatis et ipsum nullius contradictione vel appellatione obstante nihilominus in aliquo monasterio recludet is ubi possit quod tam nequiter egit lamentis penitentie emendare Apostolicam itaque sententiam iuxta formam prescriptam auctoritate apostolica executioni mandantes predictum H tanquam falsarium a domno papa condemnatum tam de ecclesia de Eperest quam de ecclesia de Salford spoliamus et eidem super ipsis repetendis perpetuum silentium imponamus reliqua que in misericordia domni pape continentur ordine suo et tempore Deo annuente completuri