Charter Document - 06810194

Charter Document - 06810194


Charter Number: 06810194
Cartulary Title: A Monastic Community in Local Society: The Beauchief Abbey Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1263
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Petrus del Hirst et Matilda uxor eius salutem in Domino Noverit universitas vestra nos anno regni regis Henrici filii Johannis xlvij die Dominica proxima ante festum sancti Georgii martiris resignasse et omnino quietum clamasse de nobis pro salute animarum nostrarum toftum et redditum cum edificiis quod fuit Willelmi de Briges quondam in Chestrefeld abbati et conventui de Bello Capite et eorum successoribus Que quidem toftum et redditum cum edificiis tenebamus de abbate et conventu in vita nostra per quamdam cartam inter nos confectam Ita quod nec ego Petrus nec Matilda uxor mea nec aliquis ex parte nostra in predictis tofto redditu et edificiis aliquod jus vel clamium decetero vendicare poterimus In cuius rei testimonium presenti scripto sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Roberto de Abeney []