Charter Document - 06810120
Charter Number: | 06810120 |
---|---|
Cartulary Title: | A Monastic Community in Local Society: The Beauchief Abbey Cartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes presentes et futuri hanc convencionem esse factam anno gracie MCCXXVIJ ad festum beati Michaelis [] presens inter Rad[ulphum] de Eccleshall et Willelmum de Cresse scilicet quod Rad[ulphus] concessit dimisit et hoc presenti cirographo confirmavit prefato Willelmo de Cressy et heredibus suis vel eius assignatis totam terram suam de Mareshey tam de dominico suo quam de omnibus libere tenentibus tam infra villam quam extra in omnibus locis et in omnibus liberis communiis et aysiamentis predicte terre pertinentibus sine aliquo retene mento Tenend[um] et habend[um] sibi et heredibus suis vel eius assignatis exceptis viris religiosis de prenominato Rad[ulpho] et heredibus eius et suis assignatis a predicto festo beati Michaelis usque ad finem viginti annorum Reddendo inde annuatim prefatis Rad[ulpho] et heredibus suis vel suis assignatis tres decem solidos argenti scilicet sex solidos et sex denarios ad Pentecosten et sex solidos et sex denarios ad festum sancti Dionisii pro omnibus serviciis exceptis sex solidis annuatim persolvendis dominis feudi eisdem terminis salvo forinseco et salva warda Et sciendum est quod si predictus Willelmus vel heredes eius vel eius assignati in predicta terra aliquid edificaverint ad valenciam centum solidorum vel ad minus Rad[ulphus] prenominatus vel heredes eius vel sui assignati tenentur respondere Willelmo vel heredibus eius vel eius assignatis de eius expensa et sumptu in fine viginti annorum per visum et consideracionem proborum hominum et legalium et predictam terram cum omnibus pertinenciis suis supra dictis Willelmo et heredibus eius vel eius assignatis contra omnes homines warantizare Pro hac autem concessione et dimissione dedit sepe dictus Willelmus prefato Rad[ulpho] premanibus xj marcas argenti de gersume et tam Rad[ulphus] quam Willelmus hanc convencionem firmiter et legale affidaverunt tenendam et presentibus scriptis sigilla sua in testimonium posuerunt Hiis testibus Willelmo et Reginaldo abbatibus de Wellebec et de Rupe Roberto et Willelmo prioribus de Wyrkesop et de Blida Jordano Foliot Rogero de Maresay Reginaldo de Glewit Roberto de Scefeld senescallo Thoma de Sancto Quintino Galfrido de Hoddyshac Rad[ulpho] de Auverse Henrico filio Rogeri et aliis