Charter Document - 06810011
Charter Number: | 06810011 |
---|---|
Cartulary Title: | A Monastic Community in Local Society: The Beauchief Abbey Cartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1185 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Willelmus filius Roberti filii Ran[ulphi] salutem Sciatis me concessisse et hac carta presenti confirmasse Deo et sancto Thome martiri et fratribus ordinem Premonstratensem professis apud Beuchef commanent[ibus] omnes possessiones et omnia tenementa in omnes libertates tam in rebus ecclesiasticis quam in secularibus in terris cultis et non cultis in bosco et in plano in viis et in semitis in pasturis et in omnibus rebus et tenementis in liberam et perpetuam elemosinam ad abbaciam construendam sicut carte patris mei Roberti quas de ipso habent testantur Teste Adam abbate de Welbec Roberto filio Ranulfi patre meo Willelmo filio Ran[ulfi] Rad[ulpho] filio Hugonis et Matheo fratre suo Adam de Stretton Ricardo de Phiniglaia Adam filio Philippi de Huston Philippo filia Gerardi de Stirap