Charter Document - 06810005
Charter Number: | 06810005 |
---|---|
Cartulary Title: | A Monastic Community in Local Society: The Beauchief Abbey Cartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1180 - 1194 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Robertus filius Ranulfi salutem Sciatis me dedisse et hac carta mea confirmasse Deo et sancto Thome martiri de Beauchef et fratribus ibidem Deo servientibus duas bovatas terre in villa de Wymundeswold unam scilicet que fuit Alexandri cum tofto suo et alteram que fuit Luvechild vidue cum omnibus pertinenciis suis in liberam et perpetuam elemosinam Et sciendum quod hanc prefatam terram dedi eis eo quod ipsi clamaverunt michi quietum dominium meum totum exceptis duabus bovatas cum pertinenciis suis quas eis prius dederam de ipso dominio sicut in magna carta continetur quam ipsi habent de me quod dominium prius concesseram eis in fundacione abbacie sue tenend[um] semper donec omnes ecclesie terre mee vacarent ad opus illorum quas eis dedi ad abbaciam construendam sicut prefata magna carta testatur Teste A abbate de Welbec fratre Rogero de Neuhus fratre Matheo de Wellebec Rad[ulph]o senescallo Ricardo diacono Petro de Herthill Hacone preposito Willelmo coco Adam de Kuctun Roberto de Wilicheby Roberto Ro Waltero de Suvella Hugone fratre eius et multis aliis