Charter Document - 06810002

Charter Document - 06810002


Charter Number: 06810002
Cartulary Title: A Monastic Community in Local Society: The Beauchief Abbey Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1184 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Reverentissimis dominis et patribus archiepiscopis et episcopis dilectisque in Domino confratribus abbatibus et prepositis ceterisque universis sancte ecclesie prelatis ad quarum pervenerit noticiam transcriptum istud privilegii domini Lucii pape iij humilis Dei ac domini nostri Jhesu Cristi servus Hugo Dei paciencia dictus abbas secundus Premonstratensis et abbatum sui ordinis generale capitulum eternam in domino Jhesu salutem Noverit vestra nobis dilecta in Cristo universitas nos plenum testimonium perhibere et in verbo veritatis in commune constanter asserere quod universo generaliter ordini nostro dominus Lucius papa iij predecessoris sui felicis memorie Alexandri pape sequtus exemplar eo per omnia modo indulsit privilegium quo illius in hac carta notatum est transcriptum Quia vero ipsum privilegium bullatum bulla ipsius domini pape Lucii in singulis nostri ordinis domibus esse non potest in ecclesia Premonstratensi que aliarum omnium ecclesiarum nostri ordinis mater [est] sciatis illud custodiri transcriptum vero illius in aliis nostri ordinis abbaciis haberi Hac autem de causa et ista vobis omnibus scribendo innotescimus et ad corroborandum fidele hoc nostrum testimonium generalis capituli nostri transcripto huic sigillum apponere decrevimus ut non minus ei fidem adhibeatis quam si ipsum privilegium bullatum in vestra presencia habeatis Valeat in Cristo dilecta nobis in ipso universitas vestra Amen