Charter Document - 06790125

Charter Document - 06790125


Charter Number: 06790125
Cartulary Title: Charters, Bulls and other Documents Relating to the Abbey of Inchaffray
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1318
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Robertus dei gracia Rex Scottorum Camerario suo scocie uel cuicunque locum suum tenenti et vicecomiti de perth et quibuscunque suis ministris qui pro tempore fuerint salutem Mandamus vobis precipientes Quatinus plenaria teneri faciatis domino Abbati et conuentui de Insula missarum tenorem Carte sue de terris de Cardenay et de dalchorrachy in quibus per nos infeodantur in omnibus et singulis articulis suis et libertatibus in dicta Carta contentis saluo solummodo quod ipsi Abbas et conuentus nobis et heredibus nostris de dictis terris respondeant prout alij Religiosi Regni nostri in terris elemosinas in feodati nobis et heredibus nostris respondebunt Datum apud litwy vicesimo septimo die Iulij Anno regni nostri tercio decimo