Charter Document - 06790123

Charter Document - 06790123


Charter Number: 06790123
Cartulary Title: Charters, Bulls and other Documents Relating to the Abbey of Inchaffray
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1318
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Robertus Dei gracia Rex scottorum omnibus probis hominibus tocius terre sue salutem Sciatis nos Dedisse et concessisse deo et beate Marie virgini et beato Johanni apostolo et euangeliste et Religiosis viris Abbati et conuentui de insula missarum in puram et perpetuam elemosinam jus patronatus ecclesie de kyllyn in Glendochyrthe cum omnibus libertatibus fructibus et pertinencijs omnimodis ad dictam ecclesiam qualitercumque pertinentibus Ita tamen quod dicti Abbas et conuentus inperpetuum inueniant vnum canonicum diuina celebrantem in ecclesia de strathfulane In cuius rei testimonium presentibus sigillum nostrum priuatum fecimus apponi Datum apud Clakmanane xxvj die februarij Anno Regni nostri duodecimo