Charter Document - 06790122
| Charter Number: | 06790122 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters, Bulls and other Documents Relating to the Abbey of Inchaffray |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1317 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Johannes Episcopus servus servorum Dei Dilecto filio Dunicano Precentori Ecclesie Dunkeldensis Salutem et apostolicam benedictionem ad audientiam nostram pervenit quod tam dilecti filii Abbas et Conventus Monasterii de Inchaffray Ordinis Sancti Augustini Dumblanensis dioecesis quam predecessores eorum decimas terras domos prata pascua nemora molendina Grangias Jura Jurisdictiones et quedam alia bona ipsius Monasterij datis super hoc litteris confectis exinde publicis instrumentis interpositis Juramentis factis renunciationibus et penis adjectis in gravem ejusdem Monasterij lesionem nonnullis Clericis et Laicis aliquibus eorum ad vitam quibusdam vero ad non modicum tempus et alijs perpetuo ad firmam vel sub censu annuo concesserunt quorum aliqui dicuntur super hijs confirmationis litteras in forma communi a sede apostolica impetrasse Quia vero nostra interest super hoc de oportuno remedio providere discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus ea que de bonis ipsius Monasterii per concessiones hujusmodi alienata inveneris illicite vel distracta non obstantibus Litteris Instrumentis Juramentis Renunciationibus penis et confirmationibus supradictis ad jus et proprietatem ejusdem Monasterii legitime revocare procures Contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere Datum avinione xvij Kalendas februarii Pontificatus nostri anno primo
