Charter Document - 06790117

Charter Document - 06790117


Charter Number: 06790117
Cartulary Title: Charters, Bulls and other Documents Relating to the Abbey of Inchaffray
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Request
Date: 1287
Date type: Internal, A.D., Event
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus cristi fidelibus has litteras visuris uel audituris Malisius Comes de stratherne Salutem eternam in domino Nouerit vniuersitas vestra quod licet viri Religiosi Monasterii nostri de Insula Missarum nobis de hominibus suis succursum fecerunt pro pace et tranquillitate Regni scocie sustinendis post obitum felicis recordacionis Domini Alexandri Regis Scottorum illustris volumus tamen quod ex ilia curialitate quam nobis ex sua speciali gracia tunc fecerunt Dictis Religiosis aut eorum successoribus uel Monasterio suo nullum fiat alias preiudicium nec per nos nec heredes nostros aliquo tempore inducatur uel petatur in consuetudinem cum ab huiusmodi exaccionibus per infeodacionem antecessorum nostrorum Comitum de stratherne penitus sint quieti In cuius rei testimonium presentibus sigillum nostrum apponi fecimus Datum apud predictum monasterium In crastino Pentecostes Anno gracie Millesimo Ducentesimo Octogesimo Septimo