Charter Document - 06790107

Charter Document - 06790107


Charter Number: 06790107
Cartulary Title: Charters, Bulls and other Documents Relating to the Abbey of Inchaffray
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1278
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Nicolaus episcopus seruus seruorum dei Dilectis filijs Abbati et Conventui monasterij de Inchafran ordinis sancti Augustini Dumblanensis dioecesis Salutem et apostolicam benedictionem Cum sicut ex parte uestra fuit propositum coram nobis uos et predecessores uestri qui fuerunt pro tempore quibusdam priuil[egijs] et indulgen[ci]js a predecessoribus nostris Romanis pontificibus Monasterio uestro concessis propter simplicitatem et iuris ignorantiam usi non fueritis temporibus retroactis Nos uestris supplicationibus inclinati Monasterij eiusdem indemnitati uolentes impostorum precauere utendi decetero non obstante negligentia seu omissione huiusmodi eisdem priuilegijs et indulgencijs dummodo eis non sit per prescriptionem uel alias legitime derogatum auctoritate nobis presentium concedimus facultatem Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Viterbii Nonis Julij Pontificatus nostri Anno Primo