Charter Document - 06790101
| Charter Number: | 06790101 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters, Bulls and other Documents Relating to the Abbey of Inchaffray |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1271 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibus has literas visuris vel audituris Bricius de Ardrossane eternam in domino salutem Nouerit vniuersitas vestra me mea spontanea voluntate tra[di]disse Abbati et conuentui de insula missarum plenarium saysinam tocius terre mee quam ad feodofirmam tenui in territorio de Petlandy atque misisse Michaelem et Martinum famulos meos quibus vero concessi meam plenarium potestatem in hoc ad ponendum dictum Abbatem vel suos procuratores vnum vel plures in plenarium saysinam dicte terre mee de Petlandy saluis in omnibus domino feudi hijs que in carta inter me et ipsum confecta plenius contine[n]tur In cuius rei testimonium literis presentibus sigillum meum apposui vna cum sigillo venerabilis domini Roberti dei gracia Episcopi Dunblanensis Datum apud insulam missarum Anno gracie Millesimo CC septuagesimo primo die sancti Andree apostoli
