Charter Document - 06790092
| Charter Number: | 06790092 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters, Bulls and other Documents Relating to the Abbey of Inchaffray |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1266 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibus cristi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris Tristram de gortyn eternam in domino salutem Nouerit vniuersitas vestra quod cum controuersia mota esset inter Abbatem et conuentum de insula missarum ex parte vna et me ex altera super terris de Cambinch que ex arbitrio virorum prudencium prouisa fuit jacere in communi inter nos sicut plenius continetur in scripto de ipso arbitrio confecto et ceteris terris quas prefati religiosi possidebant in quibus ego dictus Tristram michi et heredibus meis [jus] vendicatum et maxime de informatoris et capella et alijs terris circumiacentibus sicut fossatum est circumquaque Tandem inter nos die sancti valentini martiris Anno gracie millesimo CC sexagesimo quinto apud insulam missarum sub hac forma conuenit videlicet quod ego dictus Tristram promisi fideliter pro me et heredibus meis quod dictos Abbatem et conuentum et eorum successores inperpetuum indemnes conseruarem in omnibus de foris factis commissis et committendis in curia dominj comitis de stratheryn occasione omnimodarum conuencionum motarum inter nos super dictis terris et alijs conuencionibus et controuersijs super quibus ipsos ad judicium traxi seculare et totum jus meum quod habui vel habere potui in prefatis terris dictis Abbati et conuentui de insula missarum pro me et heredibus meis inperpetuum quitum clamaui saluo in omnibus jure dominj nostri comitis de stratheryn Renunciando quoque pro me et heredibus meis impetratis et impetrandis omnimodis ne Decetero eosdem Abbatem et conuentum nec successores suos super predictis terris in puram liberam et perpetuam elemosinam eis concessis et per multa tempora pacifice possessis in foro laicali fatigare presumam ad hec omnia suprascripta fideliter sine dolo et fraude et machinacione aliqua pro me et heredibus meis inperpetuum obseruanda per fidem meam necnon tactis sacrosanctis per sacramentum meum corporale me obligaui sponte prestitum et dicti Abbas et conuentus Idem fecerunt Predicti vero Abbas et conuentus michi et Cristine sponse mee et heredibus meis fraternitatem monasterii sui in oracionibus elemosinis et martilogio et ceteris bonis que fiunt generaliter pro confratribus diuine caritatis intuitu concesserunt et hoc Idem heredibus meis si caritatiue pecierint concesserunt Concesserunt eciam dicti Abbas et conuentus michi et heredibus meis quatenus in eis est capellam nostram in qua nobis possint diuina celebrari salua in omnibus indemnitate matricis ecclesie In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui et ad instanciam meam sigillum comitis huic scripto est appensum
