Charter Document - 06790091
| Charter Number: | 06790091 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters, Bulls and other Documents Relating to the Abbey of Inchaffray |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1266 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibus cristi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris Alanus dei gracia Abbas de insula missarum et eiusdem loci conuentus eternam in domino salutem Nouerit vniuersitas vestra quod cum controuersia esset mota inter Trestram de Gortyn ex parte vna et nos ex altera super terris de Cambinche que ex arbitrio virorum prudencium prouisa fuit et adjudicata in perpetuum jacere in communi inter nos sicut in scripto de ipso arbitrio confecto plenius continetur et ceteris terris quas nos possidebamus in quibus dictus Trestram sibi et heredibus suis jus vendicabat et maxime de informatoris nostro et capella et alijs terris circumiacentibus sicut fossatum est circumquaque tandem omnis lis et contencio super dictis terris mota vel mouenda in hunc modum conuenit videlicet quod dictus Trestram totum jus et clameum quod habuit vel habere potuit in prefatis terris nobis et successoribus nostris pro se et heredibus suis inperpetuum quitum clamauit saluo in omnibus jure domini nostri comitis de stratheryn Renunciando quoque pro ipso et heredibus suis impetratis et impetrandis omnimodis ne decetero nos aut successores nostros super dictis terris in puram et perpetuam et liberam elemosinam nobis concessis et per multa tempora pacifice possessis in foro laycali vel clericali fatigare presumat Nos vero predicto Trestram et Cristine sponse sue et heredibus suis fraternitatem monasterij nostri in oracionibus elemosinis marti logio et ceteris bonis que fiunt generaliter pro confratribus nostris caritatiue concessimus et hoc Idem heredibus ipsorum concessimus si hoc caritatiue pecierint Concessimus eciam eidem trestram et heredibus suis quatenus in no[bi]s est quod habeant capellam suam in qua eis possint diuina celebrari salua in omnibus indemnitate matris ecclesie Ad hec omnia supradicta fideliter sine dolo fraude et machinacione aliqua pro se et heredibus suis obseruanda per fidem suam necnon tactis sacrosanctis per sacramentum suum corporale se obligauit et nos pro nobis et successoribus nostris Idem fecimus In cuius rei testimonium huic carte ad modum cyrography confecte remanenti inperpetuum penes nos et successores nostros sigillum dicti Trestram et domini Malisij comitis de stratheryn sunt appensa et parti remanenti penes dictum trestram et heredes suos inperpetuum sigillum commune capituli nostri et venerabilis patris Roberti dei gracia Dunblanensis episcopi sunt appensa Datum apud insulam missarum die sancti valentini martiris Anno gracie Millesimo CC sexagesimo sexto
