Charter Document - 06790076

Charter Document - 06790076


Charter Number: 06790076
Cartulary Title: Charters, Bulls and other Documents Relating to the Abbey of Inchaffray
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1247 - 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris M[alise] Comes de stratherin salutem Nouerit vniuersitas uestra quod cum nos et heredes nostri Teneremur ex dono nobilis viri Gilberti aui nostri et etiam ex Confirmacione bone memorie Roberti patris nostri Comitum de stratherin Canonicis de Insula missarum ad solucionem decimarum Omnium redituum et Canorum nostrorum In frumento farina brasio grano Caseis Carnibus piscibus auibus venacionibus et Omnibus cibariis que In curia nostra annuatim expendentur sicut In carta et Confirmacione predictorum Comitum predecessorum nostrorum prenominatis Canonicis Inde confectis plenius continetur et Quamuis idem Canonici In plena et pacifica predictarum decimarum omnium per multa tempora fuerint possessione Nobis tamen quod minus plene eas per defectum balliuorum nostrorum aliquando receperint quam sepius grauem deposuerunt querelam vnde quia pia vota parentum nostrorum nobis non licet aliquo modo Infringere Set pocius ea diuina annuente disposicione illius non Inmemores qui omnium bonorum pius est retributor augmentare et pio desiderio eadem confirmare hinc est quod predictis canonicis pro decimis superius nominatis quas singulis annis ante annum domini MCCXLVIJ In curia nostra iuste consueuerunt percipere viginti quatuor Marcas annuatim percipiendas videlicet xx marcas de firma nostra apud dunin et quatuor marcas de abberrufuin In vita comitisse matris nostre quas eisdem post decessum eiusdem nos uel heredes nostri In alio certo loco et competenti soluemus medietatem ad pentecosten et aliam medietatem ad festum beati martini In hyeme quousque nobis uel heredibus nostris quocumque Iure vberiora bona accreuerint assignauimus Ceteris articulis omnibus tam In cartis Gilberti aui nostri quam in confirmacione Roberti patris nostri contentis In suo robore duraturis Volentes eisdem canonicis secundum bonorum nostrorum augmentum decimarum suarum augeri porcionem Et ne predictos canonicos per defectum dicti redditus suis terminis non soluti contingere possit in posterum Quacumque calliditate grauari Nos et bona nostra vniuersa Iurisdiccioni episcopi dunblanensis qui pro tempore fuerit subiecimus vt nos et balliuos nostros ad solucionem predicte peccunie sicut predictum est Quacumque Censura ecclesiastica decreuerit monicione premissa possit compellere In cuius testimonium huic scripto sigillum nostrum apposuimus Et ad maiorem securitatem sigillum venerabilis patris nostri Clement dei gracia dunblanensis episcopi eidem apponi procurauimus hiis testibus venerabili patre nostro Clement dei gracia dunblanensi episcopo nobilibus viris domino Ioachim de kynbuc et domino Gilberto de rothwin militibus domino Malisio auunculo domini M Comitis Tristrem de gorti alano marescallo dicti Comitis summerleth et multis aliis