Charter Document - 06790062

Charter Document - 06790062


Charter Number: 06790062
Cartulary Title: Charters, Bulls and other Documents Relating to the Abbey of Inchaffray
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1237
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Gregorius episcopus seruus seruorum dej Uenerabili fratri Episcopo Dunblanensi Salutem et apostolicam benedictionem Ea que iudicio uel concordia terminantur firma debent et illibata persistere et ne in recidiue contentionis scrupulum relabantur apostolico conuenit munimine roborari Significasti siquidem nobis quod cum inter te ac clericos ecclesie Dunblanensis ex parte una et Abbatem ac Conuentum de Insula Missarum Dunblanensis dioecesis ex altera super ecclesiis decimis reditibus et rebus alijs questio suborta fuisset tandem mediantibus bonis uiris amicabilis inter uos compositio intercessit quam apostolico petiisti munimine roborari Tuis igitur precibus grato concurrentes assensu compositionem ipsam sicut sine prauitate prouide facta est et ab utraque parte sponte recepta et hactenus pacifice obseruata auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dej et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum viterbij ij kalendas Maij Pontificatus nostri Anno vndecimo