Charter Document - 06790050
| Charter Number: | 06790050 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters, Bulls and other Documents Relating to the Abbey of Inchaffray |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Quitclaim |
| Date: | 1221 - 1230 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Hugo dei gracia Dunkeldensis episcopus omnibus presens scriptum uisuris uel audituris eternam in domino salutem Nouerit uniuersitas uestra nos caritatis et diuine pietatis intuitu remisisse et inperpetuum quietum clamasse Abbati et canonicis de insula missarum canum et conuetum quod clerici ecclesie Dunkeldensis percipere consueuerunt apud Madirdin de terra que scotie dicitur Abthen ad huius autem quiete clamacionis robur perpetuum huic scripto sigillum nostrum apposuimus Teste capitulo Dunkeldensi
