Charter Document - 06790048
| Charter Number: | 06790048 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters, Bulls and other Documents Relating to the Abbey of Inchaffray |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1221 - 1225 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Hugo dei gratia Dunkeldensis episcopus Omnibus Sancte matris ecclesie filiis eternam in domino Salutem Nouerit uniuersitas uestra nos concessisse et hac carta nostra confirmasse Dilectis in cristo filiis Domno abbati de Incheaffren et Canonicis ibidem deo seruientibus et seruituris Ecclesiam de Marderdin cum omnibus iustis pertinentiis suis ita libere et quiete plenaria et honorifice sicut carta donationis quam dedit eisdem Canonicis pie memorie Iohannes primus predecessor noster testatur cum eadem Ecclesia de Marderdin ad donationem Episcoporum Dunkeldensium qui ueri dinoscuntur esse patroni pertineat Nos autem qui licet hora undecima sumus inter operarios uinee Domini sabaoth a summo patre familias euangelico uocati quamuis religio in nobis minus sit sufficiens et uera eam tamen in aliis pie confouere et Religiosos honorabiliter tractare debeamus Donationem memorati Domini Iohannis predecessoris nostri nec non et confirmationes bone recordationis Ricardi secundi et Johannis secundi predecessorum nostrorum super prefata ecclesia de Maderdin latius et benignius interpretantes de consilio et assensu capituli Dunkeldensis predictis abbati et canonicis eorum tenuitatj et paupertatj compatientes concedimus et hac carta nostra confirmamus ut omnes prouentus sepe dicte Ecclesie de Marderdin in usus suos proprios pro sue uoluntatis arbitrio libere conuertant Presbiteros tamen in eadem Ecclesia pro tempore instituendos nobis et successoribus nostris presentent qui nobis et successoribus nostris de spiritualibus respondeant saluo etiam in omnibus iure Episcopali vt autem hec nostra concessio inperpetuum firma Rata et inconcussa permaneat tam nos quam Capitulum ipsum in signum assensus sui sigilla nostra apposuimus Hiis Testibus Magistro Henrico archidiacono nostro Gilleberto capellano Willelmo capellano Magistro Roberto de Raperlau Magistro Iohanne de Hetune Adam de prebenda Willelmo de Clonin Canonicis Dunkeldensibus Matheo Decano Eugenio persona de Clonin Hugone et Abraham Capellanis nostris Berengario Alano Clericis nostris et multis aliis
