Charter Document - 06790036
| Charter Number: | 06790036 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters, Bulls and other Documents Relating to the Abbey of Inchaffray |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1214 - 1225 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
H[ugo] dei gratia Dunkeldensis episcopus omnibus sancte Matris ecclesie filijs Eternam in domino Salutem Nouerit vniuersitas vestra nos concessisse et hac Carta nostra confirmasse Dilectis in cristo filijs canonicis de Inche affran Ecclesiam de Madernin cum omnibus justis pertinentijs suis ita libere et quiete plenaria et honorifice sicut Carta donationis quam dedit eisdem pie memorie Iohannes primus predecessor noster testatur cum eadem ecclesia de Madernin ad donationem episcoporum Dunkeldensium qui veri dinoscuntur esse patroni pertineat Nos autem qui licet hora vndecima sumus inter operarios vinee domini sabbaoth a summo paterfamilias evangelico vocati Et si religio in nobis Minus sit sufficiens et vera eam tamen in alijs pie confouere et religiosos honorabiliter tractare debeamus donationem memorati domini Iohannis predecessoris nostri Necnon et confirmationes bone recordationis Ricardi ij et Iohannis ij predecessorum nostrorum super prefata ecclesia de Madernin latius et benignius interpretantes de consilio clericorum nostrorum eisdem Canonicis eorum tenuitati et paupertati compacientes concedimus et hac carta nostra confirmamus vt omnes prouentus sepe dicte ecclesie de Madernin in vsus suos proprios pro sue voluntatis arbitrio ad fratrum sustentacionem libere conuertant Presbiteros tamen In eadem pro tempore instituendos nobis et successoribus nostris representent qui nobis et eisdem successoribus nostris de spiritualibus et de plebis cum respondeant ipsis vero si maluerint de temporalibus racionem exhibeant competentem saluo etiam In omnibus omni jure episcopali Vt autem hec nostra concessio futuris temporibus firma rata et inconcussa permaneat eam sigilli nostri apposicione duximus roborandam Hijs Testibus Magistro henrico Archidiacono nostro Gilleberto capellano Willelmo capellano Magistro Roberto de Raperes laue Magistro Iohanne de hetone Willelmo de Clonin canonicis Dunkeldensibus Matheo Decano Eugenio persona de Clonjn Adam persona de forgrund hugone capellano nostro vuiet capellano de aberdalgin Beringario Abraham Alano clericis nostris et Multis alijs
