Charter Document - 06790034
| Charter Number: | 06790034 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters, Bulls and other Documents Relating to the Abbey of Inchaffray |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1210 - 1219 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
G[ilbertus] comes de strathern o[mn]ibus dilectis amicis suis presens scriptum visuris uel audituris salutem Sciant tam presentes quam futuri Me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse deo et sancte Marie et beato iohanni de Inhcaffren et canonicis ibidem deo seruientibus et seruituris vnum locum super aquam de hern ad faciendum Molendinum suum ubicumque Meliorem locum eligere potuerint a Molendino de dunffallin quod tunc ibi erat quando hec carta composita fuit in orientem Ita tamen quod coadiuuantes sint homines sui cum meis ad stagnum faciendum siue ad aquam deducendam ad utrumque Molendinum et quod ipsi nichil recipiant ad Molendum in Molendino suo de proprio territorio meo nisi licentia mea aut eorum qui Molendina mea tenuerint et ut hec donatio rata et inconcussa eis in posterum haberetur in puram et perpetuam elemosinam libere et quiete plenaria et honorifice ab omni seculari seruicio et exaccione presens scriptum sigilli mei munimine dignum duxi roborandum testibus hiis domino Abraham dumblanensi episcopo Robertus et Fergus et Gilbertus filiis meis Gilberto archidiacono de strathern bricio persona de cref Malisio filio suo Ricardo capellano meo Willelmo clerico meo et Multis aliis
