Charter Document - 06790033

Charter Document - 06790033


Charter Number: 06790033
Cartulary Title: Charters, Bulls and other Documents Relating to the Abbey of Inchaffray
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1210 - 1219
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Gilbertus comes de stratheryn omnibus hoc scriptum visuris vel audituris salutem nouerit vniuersitas vestra me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse deo et beate marie et beato Iohanni apostolo et euangeliste de Inchaffray et canonicis ibidem deo seruientibus et seruituris Balmakgillonam per rectas diuisas suas et cum omnibus justis pertinencijs suis Tenendum in liberam et puram et perpetuam elemosinam in bosco et plano in terris et aquis in pratis et pascuis in moris in marresijs in stagnis et molendinis in viuarijs et piscarijs libere et quiete ab omni seruicio et exaccione seculari et ita libere et honorifice et integre sicut aliqua elemosina in toto regno scocie ab aliquo comite vel barone liberius quiecius plenius et honorificentius tenetur et possidetur Ego vero et heredes mei totum forinsecum seruicium domini Regis quod ad terram illam pertinet inperpetuum acquietabimus hiis testibus Abbram Dunblanensi episcopo Willelmo Abbate de scona Roberto fe[r]gusio Malisio filijs meis Gilberto Archidiacono de st[r]atheryn Malisio senescallo meo Bricio persona de Creff et multis alijs