Charter Document - 06790027

Charter Document - 06790027


Charter Number: 06790027
Cartulary Title: Charters, Bulls and other Documents Relating to the Abbey of Inchaffray
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1203 - 1212
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Sciant tam futuri quam presentes quod ego G[ilbertus] comes de strathern concessi et hac carta mea confirmaui deo et sancto johanni apostolo et evangeliste de inseafren et canonicis ibidem deo seruientibus et seruituris donationem illam quam eis tristram dedit scilicet unum croftum in territorio suo de Edardoennech quod est propinquior stagno Molendini de Gortin uersus orientem ita libere et quiete sicut liberius et quietius predicti tristram carta testatur Hii sunt testes Gilbertus archidiaconus Abraham capellanus comitis Bricius persona de cref philippus de melkinh Ricardus miles de kenbuc Ricardus uuieth Nichellus de dolpatric Enricus filius tristram Galfridus de Gaisk Macbeth filius branj Gillemichel de dunin et multi alij